라틴어 문장 검색

Nam quae πέμματα Graeci aut τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:2)
Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:3)
Cum voluptatibus sic agere solebat ut reges magni cum mensis bellariorum, paulisper eas inspicientes et statim terga vertentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:3)
nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장7)
quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:2)
incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:2)
Bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:3)
Significant autem bellaria omne mensae secundae genus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:5)
Nam quae πέμματα Graeci, vel τραγήματα dixerunt, ea veteres nostri appellavere bellaria:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:6)
vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc vocabulo, dictaque ea Liberi bellaria.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:7)
Adhuc dicente Furio secundae mensae inlata bellaria novo sermoni principium dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:1)
Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:1)
significat enim et discumbentes, ut hoc loco, et fugatos et occisos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2146)
sane iuxta temporis sui morem hoc loco discumbentes inducit, nam olim sedentes vesci consueverant, ut ipse meminit gramineoque viros locat ipse sedili et perpetuis soliti patres considere mensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2147)
Vix Aurora novos movebat ortus, iam bellaria linea pluebant - hunc rorem veniens profudit eurus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres4)

SEARCH

MENU NAVIGATION